Cicero war es durch ein geschicktes Manöver unter Mithilfe
zweier Praetoren gelungen, sich endlich handfestes Beweismaterial
gegen die catilinarischen Verschwörer zu beschaffen.
Dadurch konnte er diejenigen Senatoren, die teils unmittelbar,
teils mittelbar in die Verschwörung verwickelt waren, in einer
Senatorensitzung ihrer verschwörerischen Umtriebe überführen. Noch
am selben Tage berichtet er dem Volk über die Vorgänge
dieser Senatssitzung.
III.13:
Ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima visa sunt argumenta
atque indicia sceleris: epistulae, signa, manus, denique
unius cuiusque confessio, tum multo certiora illa: color, oculi,
vultus, taciturnitas. Sic enim obstupuerant,
sic terram intuebantur,
sic furtim nonumquam inter sese aspiciebant, ut non
iam ab aliis indicari, sed indicare se ipsi viderentur.
III.13:
Deinde senatum consului, de summa re publica quid fieri placeret.
III.13
Vobis, Quirites, quid senatus censuerit, exponam.
III.14:
Primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, quod virtute, consilio,
providentia mea res publica maximis periculis sit liberata.
Deinde L. Flaccus et C. Pomptinus praetores, quod eorum opera
forti fidelique usus essem, merito ac iure laudantur.
III.15:
Atque etiam viro forti, collegae meo, laus impertitur, quod eos, qui
huius coniurationis participes fuissent, a suis consiliis removisset.
Atque ita senatus censuit, ut P. Lentulus in custodiam
traderetur; itemque ut C. Cethegus, L. Statilius, P. Gabinius,
qui omnes praesentes erant, in custodiam traderentur.
Atque idem hoc decretum est in L. Cassium, qui sibi procurationem
incendendae urbis depoposcerat. Atque etiam supplicatio
dis immortalibus pro singulari eorum merito meo nomine decreta
est, quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit,
et his decreta verbis est: quod urbem incendiis, caede cives,
Italiam bello liberavissem.
Hilfe zu den im Text unterstrichenen Wörtern:
signum: Siegel;
manus: Handschrift
summa res publica: der Bestand des ganzen Staates
togatus: im Friedenskleid
contingit: es wird zuteil
|