TEXT ALS PDF

Marcus Tullius Cicero, In Verrem II, 4, 99

Auch die sizilische Stadt Catina (Einwohner: Catinenses) bietet für den "Kunstsammler" Verres gute Beute.

Sacrarium Cereris est apud Catinenses eadem religione, qua Romae, qua in ceteris locis, qua prope in toto orbe terrarum. In eo intimo sacrario signum fuit Cereris perantiquum, quod viri numquam viderant, ne esse quidem sciebant. Aditus enim in id sacrarium non est viris; sacra per mulieres ac virgines confici solent. Hoc signum noctu clam istius servi ex illo religiosissimo atque antiquissimo loco sustulerunt.